Mark 4

BEDA. Exiens de domo ubi daemonium habere dicitur, docet ad mare, ut ostenderet se ob perfidiae culpam Judaeam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte praemittitur, quia praedicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt. HIER. Coepit docere ad mare, ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo, etc., usque ad qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, aegritudinem in salutem. etc. BEDA. Ecclesiam, quae est in mari inter infideles, quam Deus gratia suae visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat. HIER. Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a mari secuti sunt: sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum coelestibus mysteriis vel sacramentis quae desiderant imbuti sunt. Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio. More suae prudentiae loquitur, ut qui coelestia sapere non poterant, per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Graece similitudo dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum, aliquem durum, velocem, ventis comparamus et avibus. Idem fit in tricesimo sexagesimo et centesimo fructu, id est lege, prophetia et Evangelio, quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Eliae et Jesu, consistit. . etc. Lucas: Luc. 8.. Via mens, metu carnalium cogitationum trita: unde semen perit nec fructum affert, et a volucribus rapitur, id est a daemonibus, qui volucres coeli dicuntur sive quia coelestis et spiritualis naturae, vel, quia in aere habitant. . etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt. . etc. Quod praeceptum est. Praecipitur enim: Prov. 7., etc. Et alibi: Psal. 3.. Hae concupiscentiae bonae: qui reliqua concupiscit, aberrat. . etc. HIER. Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur. BEDA. Modius, vita nostra divina praescientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias praeponit. ID. Ut dominetur praedicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna. etc. Quasi dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio, Matth. 10.; ubi vobis a Deo laus, illis autem poena aeterna. . etc. HIER. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiae, etiam adjicientur virtutes. etc. Scilicet qui fidem habet, habebit virtutem, et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et econtra, qui non habet fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi ejus intelligentia caret; et qui non intelligit, auditum perdit, ac si non audisset. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat coelestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. est Ecclesia quae, etc., id est consummatio saeculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt. . VICT. ANT. Messis quidem tempus consummationis, falx Dei verbum omni gladio ancipiti penetrabilius. Caeterum falx hoc loco non denotat, etc., usque ad omnes enim ferunt frumentum, etsi non aeque multum omnes. . HIER. Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quae major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiae et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt coeli animalia delectantur habitare. A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum praedicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. etc. Quasi contemptibilia praedicans, et primo non creditur, quia praedicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiae et sapientiae philosophorum comparatum minus invenitur. etc. Quae altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad coelestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri. BEDA. Philosophicis disciplinis, quae tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident. . ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolae non inveniatur. HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiae, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda. . BEDA. Allegorice: Mare saeculi aestus. Navicula, crux qua mundi fluctus ascendimus et ad littus patriae coelestis pervenimus. Aliae naves, etc., usque ad erant enim forsitan illae naves nuper factae et in portum tantum deductae, vel post maris pericula ad portum reductae. . HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., pax Ecclesiae post pressuras, sive theorica post activam vitam. BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit. Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur haeretici, sed majestate conditoris quae nobis insensibilia, illi sunt sensibilia. BEDA. Quasi dicat: Quid me praesente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem Marc. 16.. Et item: Luc. 24.? Matthaeus: etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.
Copyright information for VulgGlossa